NEPHTHALIM sive NEPHTHALI

NEPHTHALIM sive NEPHTHALI
I.
NEPHTHALIM, sive NEPHTHALI
insignis in Galilaea superiori tribus Nephthalim urbs, supra Naason, a qua tribus versus Orientem milliaribus abest. Situ locique naturâ firma ac munita sane urbs fuit, ab Occidente enim praealtô eiadiacente monte munita, qui non nisi ab Orientali sui parte per angustissimam viam, ascendi potest, 1. Reg. c. 4. v. 15.
II.
NEPHTHALIM, sive NEPHTHALI
sextus fil. Iacob, ex Bilha, ancilla Rachel uxoris suae, Gen. c. 30. v. 8. prognatus, A. M. 2287. in tantum Abrahae semen in Aegypto propagavit, ut de tribu eius iuxta montem Sinai numerati et inventi sint viri, ad pugnam apti, quinquaginta tria milia quadringenti, quorum filii, illis ad unum omnibus in deserto mortuis, et ipsi viri bellatores quadragina quinque milia quadringenti promissam terram ingressi, sorte omnem eam possederunt regionem, quae ad Orientem tribus Aser sita totam pene complectitur Galilaeam superiorem, fontes Iordanis, et partem montis Libani usque Damafcum. Baudrando fuit versus fontes Iordanis, inter Aser ad Occasum et dimidiam tribum Manasse trans Iordanem ad Ortum, ad superiorem et Occidentalem Iordanis ripam. Latine comparatio, vel aequiparatio, aut retorsio, vel tortuositas, Hesych. Νεφςθαλεὶμ, πλατυσμὸς. Torniel. A. M. 2287. n, 1. 2591. n. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”